This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni ; sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere ; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt (non enim audent adversari nostris voluntatibus) et invident non nostris solum verum etiam suis. 6.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.