This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura ; frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter ascribito ; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et quicum victuri non sunt eius existimationi consulere non curant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.