previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[2] secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribisIovi ipsi iniquum.” nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videatur. nec me consules movent qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. de Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint

recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi. nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego.

plura scriberem, si ipse possem. sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: