Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias. quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. quod concessi libenter. multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium. [2] sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus. quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.