previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[12] cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis. reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur. fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset. pecuniam numerarunt. at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. tum fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur, non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem. cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam. “ optimeinquam. voco illos ad me remoto Scaptio. “quid? vos quantuminquamdebetis?” respondent cvi. refero ad Scaptium. homo clamare. “quid? opus estinquamrationes conferatis.” adsidunt, subducunt; ad nummum convenit. illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. clamare omnes qui aderant, alii nihil impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. mihi autem impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat. habes meam causam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: