previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.

[2] de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων. sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam.

cum haec leges, habebimus consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis.

[3] nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio mari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
51 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: