Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Paccianae epistulae respondi. nunc te obiurgari patere, si iure. scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses. sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem. nunc reprimam susceptam obiurgationem. utinam valeat ad celeritatem reditus tui! ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur isti te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.