Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis Idibus Maiis audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora. sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. itaque cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit. sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phaetho libertus eum non vidit. vento reiectus ab Ilio in Macedoniam Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram fortunam cadere videatur. equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.