previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. ad villam m. Dec. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
primum, ut opinor, εὐαγγέλια. Valerius absolutus est Hortensio defendente. id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. quid sit sciemus cum veneris.

[2] fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεις latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψις μὲν α, τὸ δὲ ὁρώμενον β, γ, ἀκτῖνες δὲ δ καὶ ε. vides enim cetera. nam si κατ᾽ εἰδώλων ἐμπτώσεις videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis. nunc fit lepide illa ἔκχυσις radiorum. cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.

[3] venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν, in qua Σωκρατικῶς εἰς ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν. est res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret.

[4] hic sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium. sed me κατακλεὶς mea illa commovet quae est in libro tertio: “ interea cursus, quos prima a parte iuventae
quosque adeo consul virtute animoque petisti,
hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶς Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur εἷς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.
sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. tu pridie Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. et Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ φιλοτιμίας adfer mihi de libris Quinti fratris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
60 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: