Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ—. quid dicam nescio; nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. illud tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse. nondum videlicet meas litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi. velim si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. si possum discedere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis faciam publicanis; εἰ δὲ μὴ (vere tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehementer interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu id videbis. quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam quod extremum est; te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.