previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.

[2] Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.

[3] cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum plane ingemueram, “salveinquit Arrius. hoc est Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi! ego veroin montis patrios et ad incunabula nostrapergam. denique si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad iii Nonas Maias.

[4] Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia Mulviana. nescit omnino te communem causam defendere eorum qui agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. ea tibi igitur et Κικέρων, ἀριστοκρατικώτατος παῖς, salutem dicunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: