previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? [2] quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contioneclarissimum virumappellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitusquo causurusest foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.

[3] Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo castra? media enim tollit Antonius. illa infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito sed sapienter. πάσχω τι. quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint.

[4] rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam. hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: