previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam. quin etiam paulo post Cumis eam vidi. venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat. mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi.

[2] erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius. ὑπόθεσις vides quae sit et persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸς sis in iudicando. sed si recordabere Δημοσθένους fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα et gravissime dici. sed haec coram. nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: