previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Asturae ix K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
de Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris eius. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris, scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo.

[2] quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.

[3] de Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamqueeisolvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
45 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: