Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3
Scr. in Arcano
vii Id. Apr.
a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8
Scr. circa finem m. Apr. a.
705 (49)
.
ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. salutem
Scr. ex itinere xv K. Maias a.
705 (49)
.
CAESAR IMP. salutem D. CICERONI IMP.
letter 9
Scr. Intimili
xv K. Mai.
a. 705 (49). = ad fam. 8.16.
CAELIVS CICERONI salutem
letter 10letter 11letter 12
Scr. in Cumano prid. Non. Mai. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17letter 18
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec parvum sed multa magna delicta compressi. Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. nam litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide. sed nulla nostra culpa est natura metuenda est. haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit. iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit. huic tu huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio. nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad indulgentiam. nunc haec sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.