previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae ex. m. interc. pr. aut in. post a. 708 (46).
CICERO PAETO S. D.
accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: 'ubi?' apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me? quid adsequar? deinde quem ad finem? 'vivas,' inquis 'in litteris.' .an quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum ζήτημα Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit. [2] 'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille, “quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida. 'habeo,' inquit, 'non habeor a Laide' (Graece hoc melius ; tu, si voles, interpretabere) ; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem ; convivio delector ; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero. [3] an tu id melius, qui etiam in philosophum inriseris, qui cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. quid ad te? at herculecena non quid ad te tibi praesertim. sic igitur vivitur: cotidie aliquid legitur aut scribitur ; dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto. qua re nihil est quod adventum nostrum extimescas ; non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: