previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


summum me ducem litterae tuae reddiderunt. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris ; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima. contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. sed quid ludimus? nescis quo cum imperatore tibi.negotium sit. Παιδείαν Κύρου quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi. [2] sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore ; nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius ; sic enim antiqui loquebantur.

Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo. [3] is cum ad me Laudiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. nunc si me amas, mi Paeto, negotium totum suscipe ; molestia Fadium libera. auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia. noti pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari. Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius. quid multa? non me hercule tam perscribere possum quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris. id ille in te positum esse putat mihique persuadet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: