previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE S.
C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. [2] eadem causa fere est M. Plani heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, etsi saepe expertus sum quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. [3] peto igitur a te vel, si pateris, oro ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare. [4] quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris. quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe amas, hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi), vehementer te etiam atque etiam rogo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: