previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44)
CICERO CVRIO S. D.
ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est. ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. ita Caninio consule scito neminem prandisse. nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. [2] haec tibi ridicula videntur; non enim ades. quae si videres, lacrimas non teneres. quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem; quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum. cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. id enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. sed haec alias pluribus.

[3] Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat. ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
44 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: