This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.