This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] est praeterea, quod apud te valet plurimum, a nostris studiis non abhorrens. qua re velim eum quam liberalissime complectare operamque des ut in ea legatione, quam suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius excellat industria. vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam maximam laudem cum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi ; quod ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.