This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] sed ne plura (dicendum enim aliquando est), Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem. nihil est illo mihi nec carius nec iucundius. is (non quo sit ex istis ; est enim omni liberali doctrina politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit) sic a me hoc contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam magis, nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiam si aedificaturus esses. nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque tamen me a te impetrasse non te in me inliberalem sed me in se neglegentem putabit. quam ob rem peto a te ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum illud Areopagitarum, quem ὑπομνηματισμὸν illi vocant, tolli. sed redeo ad prima.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.