Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[92]
“Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?”
Perspictum est iam, et quid mihi videatur, et quae sit inter eos philosophos, quos nominavi, controversia. [p. 368]
24. Pacta et promissa semperne servanda sint, “QUAE NEC VI NEC DOLO MALO,” ut praetores solent, “FACTA SINT.”
Si quis medicamentum cuipiam dederit ad aquam intercutem pepigeritque, si eo medicamento sanus factus esset, ne illo medicamento umquam postea uteretur, si eo medicamento sanus factus sit et annis aliquot post incident in eundem morbum nec ab eo, quicumpepigerat, impetret,ut iterum eo liccat uti, quid faciendum sit. Cum sit is inhumanus, qui non concedat, nec ei quicquam fiat iniuriae, vitae et saluti consulendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.