Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
23. Plenusestsextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum: “sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere.”
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi [p. 364] potius iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
“Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne earn sapiens, si potuerit?”
Negat, quia sit iniurium.
“Quid? dominus navis eripietne suum?”
“Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.