Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
15. Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est. Ita, nec ut emat melius nec ut vendat, quicquam simulabit aut dissimulabit vir bonus. Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio adulescentium lege Plaetoria, et sine lege iudiciis, in quibus additur “EX FIDE BONA”. Reliquorum autem iudiciorum haec verba maxime excellunt: in arbitrio rei uxoriae “MELIUS AEQUIUS”, in fiducia “UT INTER BONOS BENE AGIER.” Quid ergo? aut in eo, QUOD “MELIUS AEQUIUS”, potest ulla pars inesse fraudis? aut, cum dicitur “INTER BONOS BENE AGIER”, quicquam agi dolose aut malitiose potest? Dolus autem malus in simulatione, ut ait Aquilius, continetur. Tollendum est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium; non illicitatorem venditor, non, qui contra se liceatur, emptor apponet; uterque, si ad eloquendum venerit, non plus quam semel eloquetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.