Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus ese; postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret; datus est Aristides; huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque ear rem, quam ne audierant quidem, [p. 318] auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus.
12. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tur quidem, cum id, quod esse utile putes, adipiscare; hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.