Ó Fides alma ápta pinnis ét ius iurandúm Iovis!Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio “vicinam Iovis optimi maximi,” ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
29. “Non fuit Iuppiter metuendus ne iratus noceret, qui neque irasci solet nec nocere.” [p. 382]
Haec quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne ius iurandum valet. Sed in iure iurando non qui metus, sed quae vis sit, debet intellegi; est enim ius iurandum affirmatio religiosa; quod autem affirmate quasi deo teste promiseris, id tenendum est. Iam enim non ad iram deorum, quae nulla est, sed ad iustitiam et ad fidem pertinet. Nam praeclare Ennius:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.