Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[103]
Addunt etiam, quem ad modum nos dicamus videri quaedam utilia, quae non sint, sic se dicere videri quaedam honesta, quae non sint. “ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi iris iurandi causa ad cruciatum revertisse; sed fit non honestum, quia, quod per vim hostium esset actum, ratum esse non debuit.”
Addunt etiam, quicquid valde utile sit, id fieri honestum, etiamsi antea non videretur.
Haec fere contra Regulum. Sed prima quaeque videamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.