Fregistín fidem?quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
Néque dedi neque do ínfideli cuíquam
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[102]
Quid est igitur, dixerit quis, in iure iurando? num iratum timemus lovem? At hoc quidem commune est omnium philosophorum, non eorum modo, qui deum nihil habere ipsum negotii dicunt, nihil exhibere alteri, sed eorum etiam, qui deum semper agere aliquid et moliri volunt, numquam nec irasci deum nec nocere. Quid autem iratus Iuppiter plus [p. 380] nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus Nulla igitur vis fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret.
An ne turpiter faceret? Primum minima de malis. Num igitur tantum mali turpitude ista habebat, quantum ille cruciatus? Deinde illud etiam apud Accium:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.