Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. “Utinam,” inquit C. Pontius Samnis, “ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere coepissent! non essem passus diutius eos imperare.” Ne illi multa saecula exspectanda fuerunt; modo enim hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, siquidem in illo tantum fuit roboris. Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset. At vero postea tot leges et proximae quaeque duriores, tot rei, tot damnati, tantum Italicum bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.