Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias ; in quo tur quaeri dixi, quid utile, quid inutile, tur ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile. De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.