Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[117]
Haec igitur omnia, cum quaerimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus; in priris autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tur id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit; itaque ante implicatur aliquo [p. 120] certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.