Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[fr5]
“et ne vilior
sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis
apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
“Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio
unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser,
qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt,
in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum
ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:
“Scipio”, inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste
paucorum hominum est.'”” Macrobius Saturnalia 3.16.3
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.