Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret
et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et [p. 267]
retineat fatum. “Causarum enim”, inquit, “aliae
sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes
et proximae. Quam ob rem, cum dicimus omnia
fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus: causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus antecedentibus
et proximis”. Itaque illi rationi, quam paulo ante
conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud
quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non
principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et
proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate,
non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra
potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et
principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem
esset in nostra potestate.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.