Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec
falsum est, certe id verum non est; quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? aut, quod [p. 266]
falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur
igitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget
et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse
nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
17.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.