Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[32]
Hoc artius adstringi ratio non
potest. Nam si quis velit idem referre atque ita dicere: “Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut
ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia
necesse est conligatione naturali conserte contexteque
fieri”, nihil dicat. Multum enim differt, utrum causa
naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam
sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera [p. 264]
esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne
Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse
esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.