Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
Quaedam
enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: “Morietur illo die Socrates”; huic,
sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi
dies. At si ita fatum erit: “Nascetur Oedipus Laio”,
non poterit dici: “sive fuerit Laius cum muliere sive
non fuerit”; copulata enim res est et confatalis; sic
enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum
uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si
esset dictum: “Luctabitur Olympiis Milo” et referret
aliquis: “Ergo, sive habuerit adversarium sive non
habuerit, luctabitur”, erraret; est enim copulatum “luctabitur”, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. “Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces” captiosum; tam enim est fatale
medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi,
confatalia ille appellat.
14.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.