Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
Nec, si
omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur
ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae
prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit;
fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur,
quae ita dicentur: “Veniet in senatum Cato”, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam
est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: “Si hoc
enuntiatum: "Veniet in Tusculanum Hortensius" verum non est, sequitur, ut falsum sit.” Quorum isti
neutrum volunt; quod fieri non potest.
Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur;
appellatur enim quidam a philosophis ἀργὸς λόγος, cui
si pareamus, nihil omnino agamus in vita. Sic enim interrogant: “Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere,
sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces;
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.