Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[72]
hoc intellegere perfecti auguris est.)
illi autem, qui in auspicium adhibetur, cum ita
imperavit is, qui auspicatur,' Dicito, si silentium esse
videbitur,' nec suspicit nec circumspicit; statim
respondet' silentium esse videri.' Tum ille: ' Dicito,
si pascentur.' ' Pascuntur.' Quae aves? aut ubi?
' Attulit,' inquit, 'in cavea pullos is qui, ex eo ipso,
nominatur pullarius.' Haec sunt igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne quid refert?
nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse
est aliquid ex ore cadere et terram pavire—' terripavium ' primo, post ' terripudium ' dictum est; hoc
quidem iam 'tripudium' dicitur. cum igitur offa
cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.