Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[54]
25. Multa me consule a me ipso scripta
recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna
collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum
malam pugnam in Leuctricis a Callisthene com-
[p. 432]
memorata dixisti; de quibus dicam equidem singulis,
quoad videbitur, sed dicendum etiam est de universis.
quae est enim ista a deis profecta significatio et
quasi denuntiatio calamitatum? quid autem volunt
di immortales primum ea significantes, quae sine
interpretibus non possimus intellegere, deinde ea,
quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem
probi faciunt, ut amicis impendentis calamitates
praedicant quas illi effugere nullo modo possint; ut
medici, quamquam intellegunt saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros;
omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad
praedictionem cautio adiungitur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.