Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[42]
18. Atque hac extispicum divinatione sublata
omnis haruspicina sublata est. ostenta enim sequuntur et fulgura. valet autem in fulguribus observatio
diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque
adhibetur. quid est igitur, quod observatum sit in
fulgure? caelum in sedecim partis diviserunt
Etrusci. facile id quidem fuit, quattuor, quas nos
habemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex
eo dicerent, fulmen qua ex parte venisset. primum
id quid interest? deinde quid significat? nonne
perspicuum est ex prima admiratione hominum, quod
tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse
ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem?
itaque in nostris commentariis scriptum habemus:
'Iove tonante, fulgurante comitia populi habere
nefas.'”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.