Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[40]
Et quidem illi facilius facere possunt; deos enim
ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et
perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos
sic inter duos mundos propter metum ruinarum,
eosque habere putat eadem membra quae nos, nec
usum ullum habere membrorum. ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat, item
Stoici. illius enim deus nihil habens nec sui nec
alieni negoti non potest hominibus divinationem
impertire. vester autem deus potest non impertire
ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.