Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[15]
6. Potestne igitur earum rerum, quae nihil
habent rationis, quare futurae sint, esse ulla praesensio? quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid
casus, quid eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic
evenit, ut vel non cadere atque evenire, ut vel aliter
cadere atque evenire potuerit? quo modo ergo id,
quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae,
praesentiri et praedici potest?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.