Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[13]
Sed animadverti, Quinte, te caute et ab eis
coniecturis quae haberent artem atque prudentiam,
et ab eis rebus quae sensibus aut artificiis perciperentur, abducere divinationem eamque ita definire:
'divinationem esse earum rerum praedictionem et
praesensionem, quae essent fortuitae.' Primum
eodem revolveris. nam et medici et gubernatoris et
imperatoris praesensio est rerum fortuitarum. num
igitur aut haruspex aut augur aut vates quis aut
somnians melius coniecerit aut e morbo evasurum
aegrotum aut e periculo navem aut ex insidiis
exercitum, quam medicus, quam gubernator, quam
imperator?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.