Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[117]
57. Sed, quod caput est, cur isto modo iam
oracla Delphis non eduntur non modo nostra aetate,
sed iam diu, ut modo nihil possit esse contemptius?
hoc loco cum urguentur, ' evanuisse,' aiunt, ' vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret,
quo Pythia mente incitata oracla ederet.' De vino
aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate. De vi loci agitur, neque solum naturali, sed
etiam divina; quae quo tandem modo evanuit?
'Vetustate,' inquies. quae 'vetustas' est quae
vim divinam conficere possit? quid tam divinum
autem quam afflatus e terra mentem ita movens,
ut eam providam rerum futurarum efficiat, ut ea
non modo cernat multo ante, sed etiam numero
versuque pronuntiet? quando ista vis autem
evanuit? an postquam homines minus creduli esse
coeperunt?
[p. 504]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.