Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[
115]
56. Sed iam ad te venio,
ó sancte Apollo, qui úbilicum cértum terrarum óbsides,
únde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.
tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen
implevit partim falsis,
ut ego opinor,
partim casu
veris,
ut fit in omni oratione saepissime;
partim
flexiloquis et obscuris,
ut interpres egeat interprete,
et sors ipsa ad sortes referenda sit;
partim ambiguis,
et quae ad dialecticum deferenda sint.
nam cum
illa sors edita est opulentissimo regi Asiae:
Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim,
hostium vim se perversurum putavit,
pervertit autem
suam.
”