Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[106]
negant
posse ei quibus non placet esse certum, quid futurum
sit. videsne igitur, quae dubia sint, ea sumi pro
certis atque concessis? deinde contorquent et ita
concludunt: 'Non igitur et sunt di nec significant
futura.' Id enim iam perfectum arbitrantur.—
Deinde assumunt: 'Sunt autem di,' quod ipsum
[p. 490]
non ab omnibus conceditur. ' Significant ergo.' Ne
id quidem sequitur; possunt enim non significare et
tamen esse di. 'Nec, si significent, non dant vias
aliquas ad scientiam significationis.' At id quoque
potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim
Tuscis potius quam Romanis darent? 'Nec, si
dant vias, nulla est divinatio.' Fac dare deos, quod
absurdum est, quid refert, si accipere non possumus?
extremum est: ' Est igitur divinatio.' Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim,
ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. iacet
igitur tota conclusio.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.