Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
eius
rationi non sane desidero quid respondeam; satis
enim defensa religio est in secundo libro a Lucilio,
cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis,
ad veritatem est visa propensior. sed, quod praetermissum est in illis libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est
de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae
putantur, praedictio atque praesensio. id, si placet,
videamus quam habeat vim et quale sit. ego enim
sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.