Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
5. quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius
nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. nam cum ambulandi causa in Lyceum
venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est),
[p. 232]
“perlegi,” inquit, “tuum paulo ante tertium de
Natura Deorum, in quo disputatio Cottae, quamquam
labefactavit sententiam meam, non funditus tamen
sustulit.”
“optime vero,” inquam; “etenim ipse Cotta sic
disputat ut Stoicorum magis argumenta confutet
quam hominum deleat religionem.”
tum Quintus: “dicitur quidem istuc,” inquit, “a
Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura
migrare videatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.