Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[77]
35. Quid? bello Punico secundo nonne C.
Flaminius consul iterum neglexit signa rerum
futurarum magna cum clade rei publicae? qui
exercitu lustrato cum Arretium versus castra movisset
et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et
equus eius ante signum Iovis Statoris sine causa
repente concidit, nec eam rem habuit religioni obiecto
signo, ut peritis videbatur, ne committeret proelium.
[p. 308]
Idem cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proeli
committendi differebat. tum Flaminius ex eo
quaesivit, si ne postea quidem pulli pascerentur,
quid faciendum censeret. cum ille quiescendum
respondisset, Flaminius: ' Praeclara vero auspicia,
si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil
geretur! ' Itaque signa convelli et se sequi iussit.
quo tempore cum signifer primi hastati signum non
posset movere loco, nec quicquam proficeretur, plures
cum accederent, Flaminius, re nuntiata, suo more,
neglexit. itaque tribus eis horis concisus exercitus
atque ipse interfectus est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.